Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Hippolyto Scarabazae Venatori Regio Urania ., lines 4.2.2.92-4.2.2.136
Jacob Balde, Urania Victrix 4.2.2.92-136
Unproofread scanNot analysed yet
Heu, fuge Centauros ,casta puella fuge!
Nonne suam Cephalus confinxit arudine Procrin ?
Et tamen occisae verus amor erat.
Quod caput in silvis inter dumenta moveret;
Dum putat esse feram, cuspide fixit Heram.
Dic mihi: silvestrem quicumque eviscerat unum;
Quot distat stadiis a lanione bovis?
Diripit et costas, et tergora nudat uterque:
Sanguine commaculant caedis uterque manum.
I nunc, et lituos, veroque simillima Marti
Praelia venatum, Caesare digna, cane.
An tibi bellator fortissimus esse videris,
Quod iaculaturus post fruticeta lates?
Quantum ergo facinus, cervum fixisse sagitta!
Eminus adversum glande ferire lupum?
Hannibal in lepores, in Poenum quando leonem
Scipio pugnasti, vel Calydonius aprum?
Nec tanti mihi sunt monstrosa vocabula vestra:
Indomitae Mentis somnia, verba nova.
Non magnis opus ingeniis, aut tempore longo.
Fingere Boeotus talia quisque potest.
Finge, quod horresco: (sed et hic liceatque licetque
Fingere.) Quid facerem, si tibi nupta forem?
Triste ministerium, linguam ignorare mariti:
Sic tu sis Indus ,vel Scytha ; Teutis ego.
Non apte nubet Graeca aut Romana Cherusco .
Mutuus alloquio conciliatur amor.
Ut maneam caelebs, tua me monet ipsa Diana .
Illa sacrae cultrix virginitatis erat.
Dianae cultor cur non imitaris et illam?
Ergo plus animi femina, quam vir, habet?
Cuius vita placet, studiumque et torva voluptas,
Sola tibi virtus displicuisse potest?
Vix iam persuades, auro quae fulgida iactas
Spicula, Parrhasiae dona fuisse Deae.
Vis, tua ut Hippolyte dicar; quia nomine gaudes
Hippolyti . Quo te nomine cumque voces:
Certe non ille es Theseo sanguine cretus.
Heu mihi! dissimilis quam fuit ille tui!
Ut Phaedrae insidias laqueosque exiret amantis,
Quos casto iuveni spurca tetendit anus:
Contempsit Venerem ,pretiumque precesque novercae:
Contempsit lacrimas supplicis atque minas.
Excedensque aula, regali sede relicta,
Exul cum canibus maluit esse foris.