# Urania Victrix 4.3.1

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie .. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.1

Coquus iste (quem B. Iacoponus in suo Apologo induxit ) nidore epistolae suae, in culina utique scriptae, allicere tentat Uraniam ad consensum immodicarum cupiditatum. Omnem suam suppellectilem describit, in Sponsam deligendae offert. 1. Rumpoldus Coquus captat benevolentiam a pingui fortuna. 2. Artem, personamque suam non esse despiciendam. Primos Consules Romanos fuisse coquos. Suum quoque avum iam olim olim regium Archimagirum: ut adeo neque nobilitas avita Rumpoldo desit. 3. Ipsum quoque Solem, astrorum Dominum, principem coquorum posse dici. Omnia enim coquere. Hinc esse, quod Heliotropium in annuli sui gemma sculptum, pro insignibus usurpet. 4. Coquum etiam fuisse, M. Aurelium Martialem , Poetam qualem et quantum! Inprimis Fl. Domitiano Caesari carissimum. Epigrammata eius stomacho ingenioso sapidissima. 5. Non tantum pro Aris, sed et pro Focis pugnari: an non Delphicus Tripus, in quo oracula fumant sit olla? 6. Thoracem Schmausianum (vulgo Daß Schmause Wammes ) famosissimum, quo inducatur, aliosque saepius induat, esse Fortunati Pilleo supparem. 7. Eius origo, vis, nidor. hac se veste magnifice tegi, et mirifice calefieri. 8. Promittit Sponsae suae ex illa manicam: et aliquot globos crystallinos. 9. Nuptiae convivium, quod adornaturus sit, fore mirabile, iucundum, sumptuosum. 10. Olla potrida , ferculum Hispanicum . 11. Variae Lautitiae. 12. Alia aliaque, in condimentum. 13. His Uranien iugalibus donis sperat utique inscandam.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
