# Urania Victrix 4.3.2.1-43

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie ., lines 4.3.2.1-4.3.2.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.1

Si licet, et pateris (quid non patimur amantes?)
Si non es corpus, Virgo, perosa tuum.
Haec tibi post epulas (neque enim ieiunia curo:)
Scribit Rumpoldus verba legenda coquus.
Scribit Amor potius: nam quid facundia nobis?
Non didici multis esse disertus homo.
Facundus satis est, opulentus, dives, opimus.
Si videas, dices: hunc sua forma beat.
Testatur vultus, quae sit fortuna culinae.
Tam macies procul est, quam truculenta fames.
Qualis in aetherio ridens procedit Olympo ,
Spectu fratris Cynthia plena sui.
Talis ego pleno qui molliter ore renidet,
Nonne tibi optandum dixeris esse virum?
Nec refert: alti quod non sim sanguinis a me
Nobilitate potens incipit esse genus.
Saepius ex agro consul sublatus in ostrum,
Deserto Latium vomere pressit ebur.
Qui primi Ausoniae Populum rexere Quirites ,
Non puduit proprio Marte parare cibum.
Una manus ferrum, frustum bovis altera coctum,
Coram Legatis, non sine laude, tulit.
Ante focum residens, Pyrrho responsa petenti,
Fabricius , coqueret dum sua pisa, dabat,
Ut tamen hoc etiam mecum, Dulcissima, noris:
Non adeo ignoti degeneresque sumus,
Ad Regum gustum, Genitor meus inclitus annos
Ante quater denos, Archimagirus erat.
Inde Palatini tribuere palatia nomen.
Durat, et a quarto continuatur avo.
Ergo mihi non est labor, arsve pudenda coquendi.
Nec splendore suo nostra culina caret.
Sol coquus est, et quid tali formosius astro?
Ni coqueret, frugum staret inanis ager.
Nulla coronaret frigentem vinea Bacchum ;
Largior apricis collibus uva tumet.
Si maturantur fructus, oleoque tapeta
Replentur: dives cella, penusque favis.
Salve flos Clytie : qui te quoque Solis ad ortum,
Solis ad occasum vertis, imago mei.
Hinc insculptus ades nostris Insignibus: hinc te Annulus in digitis, raraque gemma tenet.
Quondam etiam ex nobis aliquos afflavit Apollo :
Et dedit arguto fortiter ore loqui.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
