Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie ., lines 4.3.2.44-4.3.2.89
Jacob Balde, Urania Victrix 4.3.2.44-89
Unproofread scanNot analysed yet
Bilbilis est tectis magnis iam digna Poetis:
Ex quo te Vatem, Marce diserte, tulit.
Qui placuit Romae :quem Flavius ultimus auro
Induit, et clavo, purpureaque toga:
Qui doctas aures acri perfudit aceto:
Qui piper ingenio miscuit, ore sales:
Monstratus digito, toti notissimus Urbi,
Dicitur excellens arte fuisse coquus.
Delphicus ille Tripus famosa oracula fundens,
Nonne Coci primum fictilis olla fuit?
Bulliit, et sese paullatim erexit aquae vis.
Lenis et in fundo Spiritus asper erat.
Tandem fatidicus calor eructavit in auras.
Non nihil est, tangi relligione Foci.
Proque Focis bene tam, quam pro coelestibus Aris
Gesserunt veteres bella verenda Duces.
Dii fuerant olim: iunctique Penatibus amplis
Et Laribus, Fanum constituere suum.
Illorum nunc sum consors, hodieque Sacerdos
Immolo. Gallina est victima, egoque popa.
Displiceam fortasse tibi: quia sordida vestis
Est mihi: nec tali mantica digna proco.
At non spernendus festis incedo diebus.
Me quoque tunc Serum vellera pexa tegunt.
Sunt longi cultri: rigidum manubria caelat
Argentum bullis cingula lata micant.
Est mihi praeterea Textum mirabile, Thorax.
Schmausiaces tulerat saepe paternus avus.
Scinditur hac illas. Medio protenditur umbo.
Dependent vitrei, lucida signa, globi.
Fumida gestantem praesagia protinus afflant.
Scire datur: quo sit coena parata loco.
Certius haud pluviam gradiens in litore cornix
Indicat, aut Euri flamina Luna rubens.
Sit Fortunati famosus Pilleus :illo
Non mutem Chlamydis Mystica dona mea.
Quicumque induitur, gratis epulatur. Inempta
Atque aliena gulae gratius offa sapit.
Sed neque propterea vescenti irascitur ullus:
Nec dicit torve: quid parasite facis?
Instar magnetis Thorax hic visus, amicos
Attrahit; et vires conciliantis habet.
Convivae arrident: vestisque est tessera mensae:
Secti a crystallo, symbola nota, globi.
Hac visa, quamvis austeri ex Hospitis ore,
Leniter ira cadit: gratia blanda subit.