# Urania Victrix 4.3.2.90-135

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Marcus Rumpoldus Caralla, Coquus Palatinus Uranie ., lines 4.3.2.90-4.3.2.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.3.2.90

Munitus Thorace suo defenditur. Adstat,
Assidet. Os, barbam denique tersus abit.
Sunt, qui a Caesaribus tantum manasse favorem,
Sive ea Fortuna est, sive ea fama, probent.
Aulus enim Caesar simulatque Vitellius Orbis
Dictus; se cinxit nobiliore fago:
Ingentem Patinam, Clipeum sacrasse Minervae
(Hoc dederat nomen) publica fama canit.
Orgia tunc princeps isto memoratur amictu,
Inter abundantes concelebrasse dapes.
Ex illo quicumque gerit; fataliter hospes
Omnibus, atque omni tempore gratus erit.
Quantum erit, ex hoc si manicam tibi tegmine donem!
Heres nostri assis, sicut amoris, eris.
Det Pallas peplum niveam Latonia pallam:
Plus est Uranie , quod tibi, Nympharum , damus.
Huic manicae tunicam Iunonis denique totam.
Et Veneris ceston posthabuisse velis.
Huic ego posthabeam trabeas, cinctusque Gabinos .
Non minor in pago, si volo, consul ero.
Istam, te ducta, certum est inducere vestem.
Talis inest nidor: tam bene membra fovet.
Quem tu, nostra diem, quali candore notandum.
Ad tibi coniuncti prospera Fata, putas?
Ne curae subeant, epuli tunc rite parandi
Ipse dapes Sponsus pectoris igne coquam.
Tres statuam missus magno ut convivia Rege
Iudicet accumbens et Iove digna proco.
Per pisces et aves sine fine Philoxenus ibit:
Per quidquid tellus undaque et aura foves.
Oxygaro variare dapes, perfundere musto
Nemo me tota novit in Urbe magis.
Prima acie statuam, materno a lacte reducti
Molle caput vituli: moxque sequetur anas.
Offaque gallinae suco nutrita subactae:
(Lucentes oculos ista natare facit.)
Castaneisque recens impletus mollibus anser?
Et par anseribus prodigiale iecur.
Ova quoque, et matres addam, celebresque vitellos.
Hos misto sapidos reddet aroma croco.
Implebunt patulas strumosa tomacula lances,
Ventribus omento conveniente suis.
Ficedulae venient: cumque his aurita lagopus,
Et Scolopax. primas semper hic ales habet.
Tum pavo cum sideribus, caudaque micante:
Sic tamen, ut possis absque dolore frui.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
