# Urania Victrix 4.4.2.1-48

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino ., lines 4.4.2.1-4.4.2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.1

Accipe responsum. Nullius lautius umquam,
Quam tua, Marce , mihi charta locuta fuit.
Tam bene conditam portantia verba salutem
Non poterant stomacho non sapuisse meo.
Es coquus: apparet. Testatur epistola pinguis;
Et numquam digitis infitianda tuis.
Foetebat maculosa notis, fumoque culinae.
Quaeso ubi scripsisti? Multa litura nigra est.
Nec tamen indignor: quis enim succenset amanti?
Mirari potui, quod licuisse puto.
Te quoque defendo: quia non studuisse fateris;
Nec fonti Aonio supposuisse caput.
Pinguiaque ut tractas, sic crassa urgente Minerva ,
Forsitan ingenium est non tibi pingue minus.
Ergo tibi faveo, quantum potes ipse favere,
Non malus es: causam simplicitate probas.
Ceteri amatores, turba importuna procorum,
Prodiderant vitiis improba vota suis.
Tu grato mentis candore modestius ambis
Inconcessa mihi, nec potienda tibi.
Quid Rumpolde petis? Speras connubia nostra?
Pro dape venalem Virginis esse torum?
Vera Maro cecinit: Quid non speramus amantes?
Ut detur Mopso candida Nisa , petis.
An quia iura potes vario confundere succo;
Deberi Sponsam me tibi iure putas?
Filia sum magni, Caelestis origine, Regis:
Ipsius immensi portio parva Die.
Quantulacumque tamen, lixae miscebitur uni!
Dicetur Regis Filia nupta coquo!
Si non ollaris fumus tua lumina velet:
Perspicies, quam te fascinet ater amor.
Quem, si non animi, certe fuligo camini
Reddiderit caecum, caecus amore furis.
Clarae virtutis non est calor iste, colorque.
Castius ille calet: purius iste nitet.
At te suspiciam Maiorum forte beatum.
Et genere et fama nobilis esse cupis.
Ad gustum fateor dulcissimus, adque palatum es.
Inde Palatini nomen habere reor.
Quid si etiam a Gustu Gustavus rite voceris:
Agnoscet Regem Suecia tota suum.
Quo titulo nihil esse queat praestantius. Hoc est,
Illustrem quod te magne Caralla , facit.
Qualia, pro Superi, Clytien , Insignia gestas!
Sol coquus est. Flos huic assimulatur, ais:
Haud equidem explodo. Clari Genitoris Imago es:
Clara stirpe satus: vix Phaethonte minor.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
