# Urania Victrix 4.4.2.183-226

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino ., lines 4.4.2.183-4.4.2.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.183

Perspicuos instar vitri clarescere nodos.
Crassus at e multis unus, opinor, erit.
Qui maneat strictus, reliquis impune solutis.
Unicus exsolvi scilicet ille negat
Te primum expedias. Nodus crassissimus ille est.
Libera sponte sua cetera turba cadet.
Sed neque, si nubam, longaevo tempore sanum
Nodosus thorax te tamen esse sinet.
Talibus a nodis oritur nodosa podagra.
Me miseram! Qualem tristis habebo virum!
Parce tuis patinis: non sum patinaria Virgo.
Venales animas tam levis esca trahit.
Esau lente suum ius vili, vilior ipse,
Vendidit, o demens! Quid gula saeva facis?
Quas mihi delicias et libamenta propinas,
Respuo: coelesti sum saturata dape.
Non, ut edam, vivo: sed edo, Rumpolde Caralla ,
Ut vivam. Vita est, vivere, non edere.
Adde: quod ista brevis tua, nec sincera voluptas,
Traiectu modico deficiente perit.
Omnis eam sapiens semper contempsit. Et infra
Se posuit, virtus cui pretiosa fuit.
Aspice silvicolas veteres in montibus altis:
Inter et antrorum saxa, trucesque feras.
Libarunt modicam Cererem , Tethynque propinquam:
Cum Sol occiduos gurgite mersit equos.
Pro Thorace tuo, lorica membra trilici
Terga catenarum perdomuere flagris.
Proque globis vitreis, Thorax quibus ille coruscat,
Vincula ferrati torta fuere globi.
Infelix, quid agis? Genium tantummodo curas?
Defrauda fraudi non erit iste dolus,
Cum semel extremam tibi mors admoverit horam.
Quae fixa et certa est non bene nota tamen
Ultima, quid dubitas: sed flebilis offa coquetur
A Lachesi : quanta est, tota voranda tibi.
Qua simul exhausta, satis est, dicetur, obese.
(Iam satis) ad plures, victima mortis, abi.
Perque saginatum transibunt spicula collum.
More novo, fies tunc cibus, ante coquus.
Magnam instaurabis cenam serpentibus atris.
In tumulo exspectat multa lacerta tuo.
Vermibus in praedam cedet deforme cadaver:
Inque cavum lapidem defluet omnis adeps.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
