# Urania Victrix 4.4.2.49-92

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino ., lines 4.4.2.49-4.4.2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.4.2.49

Altera Nympha tua est. Quid verso flore superbus
Expetis Uranien ? altera Nympha tua est.
Nobilis, Aethiopum quam quisquam fuscus in orbe.
Invidiam voto iam facis ipse tuo.
Tecum Patricii nolint contendere Mauri :
Et Proceres, quotquot torrida Zona coquit.
Sunt tua imaginibus fumosis atria plena.
Est ubicumque coquus, fumus abesse nequit.
Salve noster amor. Nidor tuus attrahit omnes.
Ut verum fatear, me quoque paene trahit.
Sed cave, ne propius dum forte accesseris ignem:
(Indiget igne coquus, dum parat arte cibos,)
Molliat afflatu ceras Vulcanus avitas.
Istis in loculis gloria vestra sedet.
Atque adeo, nisi provideas, tua defluet omnis
Cerea Nobilitas, tacta calore Foci.
Sed quid Maiores, et quae non fecimus ipsi,
Iactamus? Niti sanguine, vile nimis.
Quos iactas proavos, habet et cerdonibus ortus:
Quique boves pascit, saetigerumque gregem.
An pudet Humani generis, primique Parentis?
Monstrato pomo, quod sumus, ille docet.
Poena gulae, cinis est. Unus, peccavimus omnes.
Quid strepis, Heroum noxa, pudende cinis?
En, quali fastu sumunt sibi cornua lixae:
Qui detruncat olus, stemmata longa facit.
Suspicor, ut minimum famosa in Phocide natos
(Vervecum patria est) te, sociosque tuos.
Delphos usque venis: consanguineumque culinae
Delphorum Tripodem, Delphica Fana citas.
Credo equidem, nec vana fides: mihi nescia ne sim,
Boeotus patriam vis memorare tuam.
Ah, bone vir, si quae Delphis oracula fundit
Plena Deo, Tripodis nil habet olla tui.
Nempe tibi veterem laurum, cristasque comantes
Vertice turrigero Bilbilis alta movet.
Hinc quia prodierit Marcus cognominis: aevi
Gloria Romani , Pieridumque lepor.
Qui tot salsa, procax piperataque carmina vulgo
Edidit. Hunc Vatem quis neget esse coquum?
Hactenus: ut pepones et condimenta loquatur;
Non omnes illum Vatis honore colunt.
At fuerit Vates: sed non ex ordine primo;
Quorum caesariem laurea iusta premit.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
