Latin · Elegiac couplet
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania M. Rumpoldo Carallae Coquo Palatino ., lines 4.4.2.93-4.4.2.137
Jacob Balde, Urania Victrix 4.4.2.93-137
Unproofread scanNot analysed yet
Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis .
Et sileat statuas Bilbilis alta suas.
Nulla coquo posita est. Maiori numine debet
Afflari, sacro dignus in aere coli
Caesar honoravit: sed Flavius ,impius, amens:
Qui potuit muscas vix bene ferre suas.
Tanta mihi laus sit, clavo placuisse Neroni !
Idem autem mimo praemia quanta dedit?
Marcus perpetuo supplex mendicat, et alget,
Omnibus in foliis esurit atque sitit.
Frange toros, pete vina, rosas cape tingere nardo:
Haec sunt Hispani carmina sacra popae.
Conviva est totus comissatorque Libellus:
Nil aliud nostrum est, ipse fatetur, opus.
Agnoscisne tuum, suavissime Marce ,Poetam?
I nunc, et sacris Vatibus adde cocum.
Est tamen argutus: nimirum ut rusticus anser;
Non ut olor stagni, Mantua docta, tui.
Multa licet lepidas agitent epigrammata flammas:
Multa quoque obtusa cuspide trudit hiems.
Frigidus, hinc illinc, varias in carmine febres
Spargit, et insulsos seminecesque iocos.
Adde, quod obscenus: poni cum falce Priapi
Dignior; hortorum ut terreat ultor aves.
Sed nec adulator, sed nec parasitus in aula,
Scurraque lasciva turpior urbe fuit.
Quin aliqui vestrum non degeneratis ab illo.
In rhythmos saltem tota sagina fluit.
Editis et grandes, adipata volumina, libros:
In quibus ut primas Dux Epicurus habet;
Sic blando afflatu serpens malesuada voluptas,
Ex uno sensim serpit in omne malum.
Praestantes Medici de vobis multa queruntur.
Perditis Humanum decipitisque genus.
Totque novi surgunt, coquitis quot fercula morbi:
Mors sequitur passu, corpus ut umbra, pari.
Fabricios etiam, famae incrementa, citasti:
Martia tractantes arma fuisse coquos.
Fabricios! Qui, dum lentem coxere, triumphis
Egerunt captos sub sua signa Duces!
Aude aliquid dignum longis Annalibus Hunnos
Eice: Germanis obvius ire Getis .
Stes, licet, ad Rhenum ,ripasque binominis Istri :
Ulteriusque rates Balthidos ire vetes.
Sunt longi cultri: fulgent tua cingula bullis.