Latin
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Didacus Campegius Villarona Architriclinius Modimperator Regius Uraniae .
Jacob Balde, Urania Victrix 4.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Venator et Cocus non potuere, temptat Architriclinius, iactantior prioribus. Quis enim inter pocula non disertus est? Itaque omnem annonam et ganeam, Aras et Focos, Aram Bacchi ,Focum Cereris sui iuris esse iactat hac magnificentia et magniloquentia sperat facilius alliciendam Uranien . Potissima autem pars Epistolae consumitur in descriptione Convivii Irenici, Norimbergae exhibiti. A. 1650 . 1. Campegius Architriclinus, Uraniae in benevolentiae signum, omnia optima, cellam et penum, seque offert, non esurialibus titulis, ut ceteri Aulici; sed utilitate praesenti circumdatis. Scires vitulum, non titulum curari. 2. Quandoquidem omnia in aula ad oris et gustus diriguntur obsequium; se tantum non principem esse. 3. Mappam, Regum Mensis insternendam, non esse de lana caprina. Neminem autem melius Campegio scire, quomodo adorandum convivium. Hinc aestimari. 4. De novo modo componendi strophiola in omnes figuras, et chimaeras. Quantae artis hoc oculorum curiosum illicium? 5. Carptoris artificium longe bellissimum: Regibus gratum, ingeniosa mundities, convivis quoque salutaris: priscis usitata. 6. Describitur magnificum Epulum, Norimbergae exhibitum Belli Ducibus et legatis. Anno M. DC. L. (quo Pax, et Pacifica immolabantur.) Illi nimirum Villaronam Architriclinum interfuisse. 7. Plastica Tragemata, nebulae dulciariae. Eiusdem convivii spectacula. Emblemata ex Saccaro. Non omnia ad gulam: quaedam ad oculorum voluptatem. 8. Vina: fontes gaudiorum. 9. Musica 10. Dramatica 11. Pueri equites, Pacis testes: Ignes festivi ad aeternam memoriam. (P.S.) 12. Cum Imagine caelata, repraesentante immanitatem Symposii Irenici; ceterasque res ad hilaritatem reductae pacis, Norimbergae gestas, et visas. Mittuntur et Repotia posthuma ex asservato vino Gustavi Adolphi Regis Sueciae .