# Urania Victrix 4.6.2.185-230

Jacob Balde, Urania Victrix, Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Urania Didaco Campegio Villaronae Architriclino Regio ., lines 4.6.2.185-4.6.2.230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/4.6.2.185

Quod punctum caussae est, responsa petentur ab illis.
Lege agitur. Prima est Quaestio : Quis ? Quid ? Ubi ?
Altera erit : Quibus auxiliis ? Cur ? Quomodo ? quando?
Rhetoris hinc pendet discutienda salus.
Quisque suum portabit onus. Mens conscia Librum
Proferet. Ille foris scriptus et intus erit.
Parebunt secreta : nihil remanebit inultum.
Ferrea divinum iura tribunal habet.
Ah miser, ah quid tunc reus es dicturus ad Urnam?
Aut quem Patronum supplice voce roges?
Vix iustus securus erit. Trepidante columna
Marmorea, fulcrum straminis ecquid aget?
Examen virtus etiam, Librae atque Lucernae
Scrutantis Solymam, nuda pavensque subit.
Haec ita cum fient : ubi Norimberga iacebit,
Laetitiae sedes, Emporiumque gulae?
Aut, ubi taediferae noctes? Irenica busta?
Vulcani lusus? Quos bene potus amat.
Dic: ubi tunc stridens flammis saliaribus aether?
Aut ubi festivis ignibus aura tonans?
Fumabit pontus : solventque incendia rupes ;
Aetnaeque , non simplex, totus hic Orbis erit.
Nec procul ista Dies. Praenuntia signa notantur
Turbinis, et fumi, luctificique metus.
Terra movet: nutant urbes: subsidere montes
Vidimus. A fundo fervet arena maris
Convasare monet Figulus sua Vascula: rubra
Ficta prius rursum fracta refinget humo.
Tibia Chaldaeae Statuae pervenit ad imum.
Vix superet ferrum testaque mixta pedum.
Incipiunt etiam digiti decrescere deni!
Vanescunt Ungues, non sine faece sua.
Olim praevalidus pollex attritus uterque.
Quot modios scobis hinc iam cecidisse putas ?
Si multum restat : restant tria saecula Mundo.
Forsan et hoc minus est. Cras minus illud erit.
Expende ; et solitum dedisces, Didace luxum.
Atque, ut dediscas, haec tibi Imago datur.
Hoc condimento sapientibus imbue mensam
Villarona tuam. Nam salis instar erit.
Adieci plenam vitali fonte Lagonam
Qualis fons Egrae , non sine mente, fluit.
Egrae ; caesus ubi Scota fataliter hasta
Fridlandus , multo sanguine sparsit humum.
Fons ubi, dico salit iuxta confinia Lethes :
Lethaeis tamen est fons inimicus aquis.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
