Latin
front.1.1 to front.1.3
Jacob Balde, Urania Victrix front.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
AD pedes tuos, BEATISSIME PATER, cum Auctore suo, supplex se nostra prosternit Urania . Quo nomine, quamcumque Christiani Hominis Animam, adversus illecebras Quinque Sensuum Corporis sui, viriliter decertantem, appellare placuit: Victricis quoque titulum merituram, quoties tumultuantes, sibi, et honestae servitutis legibus, vigilans Gubernatrix subiecerit. Antiquum et vetus classicum est: Tentatio, vita hominis super terram. Enimvero ingens bellum, insitivum et occultis fraudibus clandestinum. Quia inimici animae domestici eius: attributi quidem exulanti, a supremo Conditore, in fidele ministerium et solacium. Ideo et illos in corpore magnifico, et metrice composito, unice dilectos circumfert, alit, ostentat. At enim hos suos tales iuratos ad obsequia Dominae famulos, saepe saepius experitur nocentes: quales Plautinae Comoediae exhibent; genio, moribus et astutia versatiles. Quippe subdoli, curiosi, adulatores, ut ne dicam lenones; noverunt cupiditatibus suis subservire: dumque strophas texunt, palpum obtrudunt; Heram circumveniendo decipiunt: ex formula Parasitorum consueta. Scilicet bruti sensus, nisi assiduo rationis freno coerceantur, velut cetera bruta, quo naturalis impetus fert, exorbitant: adeo nonnumquam periculose, ut nescias, prosit, an obsit magis hic famulatus, elephantorum more: qui in bellum adhibiti, primo aspectu, confusa membrorum mole, crudo insuper barritu et odore ferino, ex adverso stantibus magnum pavorem iniciunt: et non raro conceptam Ducis spem, praesertim viso sanguine, pugnacissime explent: falcibus ad rotas, seu temonem quadrigarum; vel rhomphaeis ad proboscidem aptatis, hosti quantumvis acri formidabiles. praecipuum non semel ad victoriam adiumentum. Si tamen eaedem belluae, vel clamore militum, vel dolore vulnerum, in rabiem agantur; retro versae, furibunda caecitate suosmet incursant, civilique strage totam aciem foedant. ita pariter Quinque Sensus, Animae contra Mundum, Carnem ac Daemonem pugnanti, utilissima subinde adminicula praestant: oculis, auribus, et sagaci naso indicantes hostilium insidiarum discrimina. Stant pro muro in facie defensores. Verum, ut paene nihil diuturnum in rebus humanis est, ambiguae fidei famuli, quorum fidebatur obsequiis, inconstantes ac leves, subito nonnumquam mutantur: et, seu prava inclinatione, seu vehementi cupiditate efferati, ad deteriora provehuntur: retroque acti belluino impetu, ipsam Moderatricem suam iugo excutiunt, obteruntque. Quid? quod aliquando audeant palam desciscere, et arma minari: quodque peius est, nil ferri aut terroris habentia. blanditiis, lenociniis, pigmentis res tota peragitur. Visus vano fulgore perstringit: Auditus inani sono deludit: Odoratus fragrantia florum demulcet: Gustus vario sapore corrumpit: Tactus pestifera voluptate emollit. Quo in conflictu recte quidam exclamavit: