# Urania Victrix front.10

Jacob Balde, Urania Victrix, De Dominatu Animae in suos Quinque Sensus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.10

Ex S[ancto] Augustino . PRinceps et Domina carnis, naturaliter Anima est: quae domare carnem debet ac regere. Cum vult intelligere divina, vel Deum , vel omnino etiam se ipsam; suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat; ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertit: eamque, ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollit. Quomodo ergo ex eo genere aliquid est? cum eiusdem generis summum, non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat: quo illa non adiuvatur, nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos: habetque ipsa innumerabilia, longe dissimilia cuncto generi corporum; quae non nisi intellectu atque ratione conspiciat: quo nullius carnis sensus aspirat.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
