# Urania Victrix front.12

Jacob Balde, Urania Victrix, De pugna Animae rixantis cum Sensibus suis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.12

Ex S[ancto] Augustino . NOn potest coronari, nisi vicerit; nec potest vincere, nisi certaverit: nec potest certare, nisi inimicum et tentationes habuerit. Quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sat est nobis, non consentire malis, quae sentimus in nobis. nam ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul et appetit bonum, ad cuius immortalitatem tendimus, et respuit malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. Hanc pugnam non experiuntur in semet ipsis nisi bellatores virtutum, debellatoresque vitiorum. non expugnat concupiscentiae malum, nisi continentiae bonum. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius. Milites Christianos , Apostolica Tuba isto sonitu accendit ad praelium. Non regnet peccatum, etc. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis eius obeditur; quibus non est oboediendum. Quantum potes, observa blandimenta draconis; ne forte, si incautus fueris, Quinque sensus, qui in te sunt, quasi Quinque Virgines permittas a serpente corrumpi. Quidquid enim pulchrescit Visu, quidquid delectat gustu, quidquid blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus concupiscentiis malis, Animae Virginitatem corrumpi permittimus. Et impletur illud, quod per Prophetam dictum est: intravit mors per fenestras vestras. Hier[emias] 9. Concupiscentiam quis ambigat posse minui, non posse consumi? Plus habet virium Mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis; quam ipsa concupiscentia ad movenda membra carnis: si tamen Dei gratia adiuvetur. ob id scriptum est: subtus te erit appetitus tuus; et tu dominaberis illius. Gen[esis] 4.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
