# Urania Victrix front.14

Jacob Balde, Urania Victrix, De gloria Animae Victricis sub nomine Uraniae domantis Quinque Sensus suos.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.14

Ex S[ancto] Augustino . SUbiciamus Animam Deo , si volumus servituti subicere corpus nostrum. Quum Anima erigit se ad aliquid, quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est; percipit sapientiam, iustitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat, qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. aliud est enim in Anima, unde corpus vivificatur; aliud, unde ipsa vivificatur. melius est quippe, quam corpus: sed melius quam ipsa, est Deus. est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, iniusta et impia, vita corporis. Quia vero vita eius, est Deus: quomodo, cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum: sic, cum Deus in ipsa est; praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, caritatem. aliud est ergo, quod praestatur corpori, de anima: aliud quod praestatur animae, de Deo. vivificat et vivificatur. Unde beatitudo, qua fit beata ipsa Anima? non fit, nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae: quae Deus est: ut, quomodo Anima, quae inferior Deo est, id, quod ipsa inferius est, hoc est, corpus facit vivere: sic eandem Animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa Anima est superius. superior anima, quam corpus; et superior anima Deus. anima ut praestat aliquid inferiori; sic praestatur illi a superiore. serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Non enim ad creaturam iubemur tendere, ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
