Latin
front.17.3 to front.17.5
Jacob Balde, Urania Victrix front.17.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Qua phrasi Sacra pagina Ieremiae et Ezechielis latissime impleta personat. Fecisti nos Domine ad te: et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Hoc pactum nuntii sensus non semel nequissime intervertunt: et, dum fallaciter blandiuntur, a primo Amore Increato, sed omnium recte amantium ultimo fine, hoc est, legitimo sponsi sui thalamo per summum nefas distrahunt. Respice saeculi nostri connubia. Quo tempore Mars populator opum, vastavit agros; iusque omne et nobilitas in armis erat, vidimus non paucas summa claritudine generis florentes Dominas; sed belli iniuriis attritas, praedonum vitio egenas, armatis precibus delenitas, caloni aut servo suo nupsisse. An non et hic verum est: nimia familiaritas contemptum parit? Qua ratione et Anima, Mens in regali solio collocata, paulo minorata ab Angelis ,in Conditoris sui probrum, seducta violat fidem, et famulo adultera succumbit. illecebrae autem, a D[ivo] Aug[ustino] machinae suggestionum vocatae, quibus irretitur Anima, ut rupti foederis infamia se taminet, melius atque honestius explicari non poterant, quam simplici epistolari stylo, quo lenones utuntur, amatorie ambitiosi. nam insinuare se norunt miris modis. dum virginibus suas spes ac vota, suos denique amores suppliciter commendant. interdum etiam suas vires ac facta pace belloque insignia: denique potentiam, decora, divitiasque magnifice iactant; ut a principio lenes, sic in fine efficacibus verborum, atque caerimoniarum philtris, speratum consensum extorquere industrii. Perfidi sensus pariter Animam herilem illaqueare ac subigere student, obsequio, blanditiis, curioso variarum rerum ambitu, in oculos et aures, in nares et gulam ingesto. Totum fallendi artificium peritus magister Thomas Kempensis optime declaravit his verbis: nam primo occurrit menti simplex cogitatio: deinde fortis imaginatio: postea delectatio, et motus pravus et assensio. Examina primum chirographum Decreti contrarium nobis, quod Christus delevit, affigens illud cruci. Quis mortuales hasce literas exaravit? quis erotica tam funesta scripsit? sensus corporis: Visus, Tactus, Gustus, Evam Dominam decepere. Vidit igitur mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: tulitque de fructu, et comedit: deditque viro, et comedit. feralis pomi succo characteres mortis in Libro Conscientiae scripti duraverunt, durantque ad omnem Posteritatem.