Latin
front.19.4 to front.19.6
Jacob Balde, Urania Victrix front.19.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
huiusmodi rerum conceptaculum fit cor nostrum, et portat copiosae vanitatis catervas. hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur. Haec ex Hipponensi oraculo ,denuntiante pericula Visus . adiunxit tamen et modum evitandi, iismet in summam utilitatem conversis. Talia videns inquit, Pergo inde ad laudandum te Creatorem mirificum, atque ordinatorem rerum omnium. Ergo idem sensus et nocere, et prodesse potest. non igitur semper inclementer habendus, sed caute custodiendus. Audiamus eundem de Auditu. Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos. deinde paullatim libenter advertimus. Quid igitur? optanda surditas? minime vero. pateant aures ad honestos sermones, ad Hymnos sacros. Cum reminiscor lacrimas meas, ait, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae, in primordiis recuperatae fidei meae, instituti huius utilitatem agnosco: ut per oblectamenta aurium, infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Nota, Lector, utilitatem nobilissimi sensus ,vix oculo cessuri. at eundem officere posse, testatur idem malo suo edoctus. Tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus, quam res, quae canitur, moveat; poenaliter me peccare profiteor: et tunc mallem non audire cantantem. Hactenus ille. Quae ex sanctissimo Patre descripsi, sine stupida scrupulositate accipienda sunt: (quamquam periculum nullum imminere videtur) ne timiditas ipsam usurpationem sensuum imminuat, aciemque penitus hebetet et obtundat. Si Quinque Sensuum spectemus usum, Naturae munus; quamvis Animae ministri sint: non tamen in illos serviliter agendum est semper: quippe in cognatos, a supremo Numine attributos; ut eorum beneficio atque auxilio, opera Dei discamus, prodigi in nos amorem hauriamus, miremur Conditoris gloriam, nostram felicitatem in aeterna vita sitam consequamur. Audi D[ivum] Bernardum . Quibusdam affectibus, et quadam amicitia, Anima corpori coniungitur: secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. sociata namque illi, licet eius societate praegravetur, ineffabili tamen conditione diligit illud. amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest. formidat interitum, quae mori non potest. Timet defectum, quae per naturam non potest deficere. Oculorum pascitur speculatione: sonorum delectatur dulcoribus: larga epulatione reficitur, et licet his rebus nullatenus ipsa utatur: gravi tamen maerore affligitur, si subtrahantur. Ecce amicum consortium Animae cum sensibus suis. equidem agnoscit famulos: sed tenero amore complectitur; scilicet ut suos, ut quodammodo consanguineos, ut aeternum secum mansuros, quocumque statu. barbaricum ius et imperium in amicos, tamquam mancipia Turcica ,exercere non sustinet. nescias, sui, an sensuum gratia . Ut ne mireris, si Urania ,etiam victrix, aliquando ministris suis fidelibus (esto, nonnumquam perfidis) aliquid indulgeat, connivens alludat;