# Urania Victrix front.3.3

Jacob Balde, Urania Victrix, Candido Lectori. AD MELIOREM NOtitiam huius Scripti ISAGOGE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.3.3

Haec aliaque expendenti, redit in memoriam B[eati] Iacoponi , ex D[ivi] Francisci Familia Viri clarissimi, sancteque iucundi Apologus , de Quinque Sensibus humani corporis, imperio Animae relictis: traxique in Argumentum propositi mei. Dixeram, quod quaedam apud Ovidium libri 4. Metamorphoseon Fabula 3. Haec placet, haec: quoniam vulgaris fabula non est. Fabula! immo historia Tragice verissima. Quinque Sensus hominibus saepe omnem sensum eripiunt, et omnia Theatra funeribus implent. Famosus iste Apologus refertur a R[everendo] P[atre] Matthaeo Radero nostro in Viridariis . et R[everendo] P[atre] Ieremia Drexelio , in suo Niceta. Lib[ri] 2. c[apitis] 9. §.5. ex posteriore ipsa verba annumero. Virgo erat: et huic quinque Fratres. Primus, Pictor: alter, Musicus: tertius, Pharmacopola: quartus, Cocus: ultimus, Caupo; homines exigui census . Horum sororem fecit opulentam nobilissimus unio. Hunc pauperculi fratres precibus extorquere certatim institerunt. Musicus: novisti, ait, rem esse tenuem; da gemmam tuam, et servasti vitam meam. pro ea ego modos musicos faciam, quos laudes. Tu vero abi, mi frater, inquit Virgo, tantillo pretio gemma mihi mea venalis non est. Pictor ut gemmam impetraret, picturam promisit, quam haberet elegantissimam. sed repulsam tulit. Idem temptavit et pharmacopola, nescio quid novae fragrantiae pollicitus: sed eadem repulsa dimissus est. Nec aliud tulit responsum coquus; etsi Iovis cerebrum et delicias exquisitissimas sponderet. Caupo homo impudens, scire se aiebat lectissimos Iuvenes, qui omnes eius esse cuperent mariti: hac in re sollertem se fore actorem recepit. Minime placuit, qui maximam sperabat gratiam, extemplo reiectus. Hanc demum gemmam Optimas obtinuit, in cuius una thalamum denupsit Virgo. Hoc ita Iacoponus explicabat: Anima, Virgo est: Voluntas gemma. Virginis fratres sensus exteriores: Visus, Pictor: Auditus, Musicus: Odoratus, Pharmacopola: Gustus, coquus: Tactus, Caupo. sed an non insigniter delirasset Virgo; si pro reculis vilissimis sua se gemma privasset ? OPTIMATI CHRISTO DOMINO erat servanda. atqui nos longe stultiores sumus, et vero nomine insani: qui arbitrii nostri, seu nostrae voluntatis pretiosissimum unionem, pro deliciis escariis, pro obscoenis narratiunculis, pro Venereis delectatiunculis, pro vitreis fragmentis et pupis; vere pro Scarabaei umbra, non vendimus, sed turpissime abicimus.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
