# Urania Victrix front.3.4

Jacob Balde, Urania Victrix, Candido Lectori. AD MELIOREM NOtitiam huius Scripti ISAGOGE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.3.4

Itaque hunc Apologum latius pertractandum arripui: quod viderem in molliores numeros satis apte conici posse; si aliquem tractabilis ingenii Poetam nancisceretur. Quid igitur? ego nempe ille! hactenus Romanae Fidicen Lyrae habitus, dubius Macrorum Pinguiumque causidicus, post vanitatem explosam, etiam Tabacophilorum Satyricus irrisor: atque ut cetera taceam, non sine horrore Oscus et Cascus: immo vultuosam torvitatem rigido Stoicoque carmine professus. unde merito possit temeritas videri audentis tenerae Elegiae Nymphaeum ingredi; et delicatas aures inconditis stridoribus pulsare. Haec quidem iustos metus inicere poterant. sed enim, nisi fallor, animum Musae , non faciem occupant. saltem tentandum est, antequam desperandum. multorum gloria in obscuro latet, quia ignavi prodire timuerunt. Memini cum adhuc iuvenis, stylos Vet[erum] Poetarum exhiberem; omnium exspectatione delusa , Ovidianam Epistolam primas tulisse. ergo timore vacillaturi successus seposito; unaque furentibus Archilochi iambis atque ferociae stimulis sive excussis, sive suspensis; mitiore serto cinctus, in placidum hominem redire sustinui. Sic autem redii: quomodo tempestatibus exasperatum mare, non subito; sed ludibunda mora sensim recomponitur. aliquamdiu fluitantis venti vestigia notantur errare in aquis, quas fluctus crispant. tandem omne sternitur, quod turbatum erat: et ad amoenae quietis imaginem renidet. Haec origo et Argumentum scriptionis. quam in tres partes tribuimus. Pars I. continet triginta epistolas praesentes: in quibus Anima cum sensibus suis, tamquam cum ambiguae fidei ministris, subdolis amatoribus et procis certare cogitur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. haec enim duo sibi invicem adversantur. Pars II. Uraniae Victricis saltem a sensuum periculoso iugo iam utcumque liberae, sacros amores refert: pios item gemitus et suspiria ad caelestem Sponsum, per elegias deducta. Pars III. in Uraniae Deo consecratae divinis spectaculis consumitur.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
