Latin
De Nomine URANIAE .
Jacob Balde, Urania Victrix front.4
Unproofread scanNot analysed yet
QUi Quinque sensus puellari specie exhibent, ut passim Pictores: Animum, velut Dominum illorum constituunt: ut revera esse debet; nisi paullatim propudiose subigi, prosternique ac perire velit, ad siliquas et famem damnandus. Qui vero eosdem schemate virili iuveniliter formosos repraesentant; ut aliqua sit diversitas sexus ; Animam, tamquam mulierem fortem, et de ultimis finibus pretiosam; Dominamque suarum rerum venerantur ac salutant: utpote quam Ministri sensus omnes corporei, iusto gratoque obsequio semper, satellitum more, stipent; tutentur ac iuvent. Nos, neglecta Lege Salica, cum B[eato] Iacopono ultimum schema eligentes, Animam producimus Reginam sui, et, si velit, totius Mundi: dotibus a Deo concessis, et in primis Libero Arbitrio, nobilem; membrisque insuper ad omnem usum habilibus cinctam. Hanc ergo Uraniam dicimus. Hoc nomine insignire Animam placuit. non, quomodo Platonici delirantes philosophati sunt; vel Origenes existimavit: quasi ex caelesti materia decisam; et iam ante corporis fabricam inter sidera vagam; mox in corporis ergastulum, propter delicta retrusam: sed ut est, Spiraculum vitae, a Deo ex nihilo creatum, infusumque; caelo debitum, caelo inserendum, ad contemplationem rerum caelestium conditum. Quo nomine et Musa quaedam, inter Novem, cursibus astrorum intenta nuncupatur Uranie . Accipe Origenis errorem ex S[ancto] August[ino] Animas hominum non esse ab initio inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit: sed dicimus creationem Animae, solum creatorem nosse. Item: Aliqui dixerunt, quia Animae sursum in coelo peccant; et secundum sua peccata ad corpora rursus diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Hoc autem propter Apostoli evidentem sententiam respuit Catholica Fides: Quod Animae in caelis prius vivant, et conversentur: et illic recipiendorum corporum merita assumant. Quemadmodum ergo Caro non redit ad homines, ex quibus creata est; sed ad terram, unde homini primo formata est: ita et spiritus non redit ad homines; a quibus transfusus est; sed ad Deum ,a quo illi Carni datus est.