# Urania Victrix front.5

Jacob Balde, Urania Victrix, De Dignitate Animae Humanae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.5

Ex S[ancto] Augustino . NAtura Animae praestantior est, quam natura Corporis. nam sicut Deus omnem creaturam, sic Anima omnem corpoream creaturam, naturae dignitate praecellit. excellit multum. res spiritualis est. res incorporea est: vicina substantiae Dei . invisibile quiddam est. regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, erigit actiones: capit rerum infinitarum imagines. Omne quod scit Animus, in sese habet: nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertineat disciplinam. est enim quarumcumque rerum scientia. semper igitur Animus humanus vivit. Propriam quandam habitationem eius ac Patriam, Deum ipsum credo esse, a quo creata est. substantiam vero eius nominare non possum. non enim eam puto esse ex his usitatis notisque naturis, quas istis sensibus corporis tangimus. nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare Animum puto. Simplex animae natura dici potest; quia ex aliis naturis non est. Anima, quam creasti Domine, non de te, sed per Verbum tuum, non ex qualibet elementorum materia, sed ex nihilo. quae quidem rationalis, intellectualis, spiritualis, semper vivens, semper in motu: quam signasti lumine vultus tui; et consecrasti virtute lavacri tui. ita facta est capax maiestatis tuae: quod a te solo, et a nullo alio possit impleri. quando autem te habet, plenum est desiderium eius: et iam nihil aliud, quod desideretur, exterius restat. dum autem aliquid exterius desiderat; manifestum est, quod te non habet interius. quo habito, nihil est, quod ultra desideret. Ab hanc quantitas excluditur, dum nec altitudine, aut latitudine, aut longitudine metitur. Qualitas etiam formae vel coloris ab hac secernitur: dum nulla forma, vel humani corporis, vel ullius coloratae rei adscribitur. haec est memorialis, quia praeterita recolit: est etiam rationalis, quia praesentia discernit: est intellectualis; quia futura intelligit. Hanc esse immortalem, hinc quoque constat, quod memoriam sui apud posteros perenniter durare laboret. Solum hominem credimus habere Animam substantivam: quae exuta corpore vivit; et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Ad similitudinem totius sapientiae facta, rerum omnium in se gerit similitudinem. unde a Philosopho definita est omnium rerum similitudo. habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit, sive investigat: et omnibus similis exsistit, cum sit una. Dum vivificat corpus, Anima est: dum vult, Animus: dum scit, Mens est: dum recolit, Memoria est: dum iudicat, Ratio est: dum spirat vel contemplatur, Spiritus est: dum sentit, Sensus est.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
