# Urania Victrix front.6

Jacob Balde, Urania Victrix, De Dignitate Animae Humanae ut Christiana est.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/urania-victrix/front.6

Ex S[ancto] Bernardo . QUanta est nobilitas Animae, Christum Iesum habere Sponsum! Intellige dignitatem tuam, nobilis creatura: quoniam non solum insignita es Dei imagine, verum etiam decorata similitudine. considera ergo nobilitatem tuam: quoniam sicut Deus est ubique totus, omnia vivificans, omnia movens et gubernans. Et sicut Deus est, vivit et sapit: ita tu secundum modum tuum es, vivis et sapis. Et sicut in Deo tres sunt personae, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus: sic et tu habes tres vires scilicet Intellectum, Memoriam, et Voluntatem. Et sicut ex Patre generatur Filius, et ex utroque procedit Spiritus S[anctus] ita ex intellectu generatur Voluntas, et ex utroque procedit Memoria. Et sicut Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus S[anctus] non tamen tres Dii, sed unus Deus, et tres Personae: ita Anima est Intellectus, Anima Voluntas, Anima Memoria: non tamen tres Animae, sed una anima, et tres vires. Nobilem Hospitem habes, o Caro, nobilem valde. tota salus tua pendet de eius salute. Da honorem hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua: Anima vero peregrina et exul apud te est hospitata. ac ne forte despicias aut parvi pendas hospitem tuum pro eo, quod peregrinus tibi videtur et advena: diligenter attende, quid hospitis huius tibi praesentia largiatur. Ipse enim est, qui tribuit Oculis visum: Auribus auditum praestat: ipse est, qui Linguae vocem, Palato gustum, motum membris omnibus subministrat. Siquid vitae, siquid sensus, siquid in te decoris est, huius hospitis beneficium recognosce. Denique discessus eius probat, quid praesentia conferebat. protinus enim Anima discedente, lingua silebit: oculi nihil videbunt: obsurdescent aures, corpus omne rigebit, facies expallescet etc.

---

Jacob Balde, Urania Victrix. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldeurania_1.xml.
