Latin
Preface 9
Jacob Balde, Urania Victrix front.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ex S[ancto] Bernardo . SIcut corpus habet suos Quinque sensus, quibus animae coniungitur, vita mediante: sic et Anima suos Quinque sensus habet, quibus DEO coniungitur, mediante caritate. per sensus corporis veterascimus, et huic saeculo conformamur. per sensum vero mentis renovamur in agnitionem Dei . Quinque enim sunt Sensus animales, vel corporales, quibus anima corpus suum vivificat. ut ab inferiori incipiam; Tactus, Gustus, Odoratus, Auditus, Visus. Similiter sunt Quinque Sensus spirituales; quibus Caritas vivificat Animam: id est, Amor carnalis Parentum, Amor socialis, Amor naturalis, Amor spiritualis; Amor DEI. per Quinque Sensus corporis, mediante vita, corpus animae coniungitur: per Quinque Sensus pastorales, mediante caritate, anima DEO consociatur.