Latin
2
Jacob Ruf, Broadsheet on Conjont Twins 2
Unproofread scanNot analysed yet
VEMADMODVM LACTI SVPERINDVCTA CONCRETA PINGVEDO FACILI CASV AVT MOTV dissoluta, nulla prorsus ratione ad integrum statum reduci potest, tenellis, maturis tamen arborum floribus simillima, quos leuis aura, &quiuis imber facillime deijcit, &in nihilum redigit: ita etiam conceptum in utero materno uirile semen, huic arborum tenero flori, lactisque concretae pinguedini similitudine adprime respondens, pauore, metu &gaudio repentino, uarijsque casibus, naturis item medicinarum diuersimodis, in primo, debili &tenero initio, post conceptum statim ruptum, diffusum &distractum in matricis domicilio, nulla ratione conglutinari &in idem redigi potest, in eum statum scilicet in quem opera naturae ipsius à primo statim initio diffusum &distributum fuit. Sequatur ergo monstrum, uel prodigiosus partus aliquis, omnino necesse est, etiam citra uulgarem naturae cursum. Caeterum omnipotens &misericors Deus ex gratia sua fieri haec permittit, nec abs re sane: sicut enim prodigia, ostenta &miracula omnis generis, cometas, aliasque consimiles aëreas &igneas impressiones, haud aliter merito in terpretari licet, quàm ex mera Dei gratia paternam admonitionem, ut poenitentiam agamus uitae prioris, quod nisi fiat, iuxta poenam praeparatam uidea mus, ad eundem modum haec monstra etiam haud aliud portendere, cuiuis apud se priuatim aestimare licet. Qua porrò ratione talis foetus editus, naturale testimonium suppetit ipsa partus hora, articulus adeoque momentum temporis. Capricornus enim Saturni domus in ascendente duodecima deprehenditur, eleuatione sua Aquario in prima, unà cum suis cohabitatoribus, Mercurio, Venere, Capite draconis, Sole &Luna, qui hunc foetum foemir eis membris, &uita à Deo profecta donarunt, non parua Martis ui &adminiculo, in Ariete &tertia ascendentis, &meridiani, qui excitatis inter pocula uel alibi rixis, discordijs &conflictibus, foemineae naturae aliàs contrarijs, sua natura conceptum &distinctum semen commouit, ut gemini existentes in matricis domicilio confluerent, &sic duo corpora in unum coalescerent. Caeterum quia Saturnus in nona, signo Scorpionis &Martis domo tum tempo ris extitit, uiuum in lucem edi curauit &uera religione consignari. Postea Iuppiter in octaua, signo Librae &domicilio Veneris existens, hunc foetum ui ta spoliauit. Proinde quaelibet politiae &Respublicae sibi summa diligentia prospiciant fidelibus medicis, huius artis doctoribus, &obstetricibus peritis, ut laborantibus partus tempore foeminis, quibus hoc monstrum supra modum dira minatur, succurrere &subuenire queant. Tiguri apud Eustachium Froschouerum.