# De conceptu et generatione hominis 10

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/10

A magna uero uena cordis & hepatis, caua inquam & aor ta generatur totum pectus, nec non successiue etiam cum brachijs crura. Intra praedictum tempus generatur etiam suprema & potissima huius structurę pars, cerebrum inquam, in tertia huius massae pellicula. Repleta enim tota seminis massa animali spiritu, contra hit is magnam genitalis humoris partem, & in concaui tatem quandam, in qua cere brum formetur, concludit. Ex ternè autem operculo quodam circumquaque tegitur, quod calore tostum & siccatum, in os redigitur & Cranium fit, pro huius figurae forma. Sic autem formatur cerebrum, ut uitalium spirituum omnium naturas concipere, retinere & mutare possit, unde etiam & rationis & omnium sensuum initia proueniant. Vt enim ex hepate uenae, ex corde uero arteriae suam trahunt originem: ita etiam à cerebro nerui, mollioris & lenioris naturae existentes, oriuntur, non uenarum more concaui, sed solidi. Illi autem prima & potissima omnium sensuum instrumenta sunt, per quae omnes sensuum motus propter uitalem spiritum ritè fiunt. Post neruos ex cerebro etiam medulla spinae dors generatur, non absimilis à cerebro naturae, ut uix medulla dici possit, tum quod nullam ad medullam similitudinem habet, tum quod nec substantia illam refert.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
