Latin
CAPVT XI
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 105
Unproofread scanNot analysed yet
Expurgara autem sufficienter abundante materia, balnea quoque, fomenta, suffitus, unguenta, pulueres, pessaria instrui poterunt eo modo uti de phlegmate &chole ra modo diximus, sed non sine peritorum medicorum consilio. Iam enim de retentione menstruorum certa de causa plura dicendi finem facimus. HAEC sunt, Lector humanissime, quae pro instituta bre uitate, de seminis &humanae geniturę origine, natura, conceptum, alteratione, incremento &perfectione: nec non de matricis habitu, dispositione, natura, partibus, partuumque naturalium &non naturalium diuersis formis, infantibus uiuis &mortuis &secundis quoque impellendis &extrahendis: rursumque de falsis conceptibus uterique tumoribus primarijs, ueluti mola, tympaniti &hydrope, cum multa illorum curandorum doctrina, simulque de geniturae defectibus, infantibus imperfectis &monstrosis partubus, conceptusque dignoscendi &agno scendi rationibus: sterilitatis item, conceptum generationemque impedientis, diuersissimis ex causis ortae signa &curas, cum uarijs sterilitatis corrigendae &foecunditatis adiuuandae praeceptis, unà cum potissimis matricis aegritudinibus, suffocatione, praecipitatione, nimio men sium fluxu eorundemque retentione, quae &ipsae conceptum prohibent, generandique uirtutem impediunt, simul adhibitis earum curis uarijs ac diuersis, dare uoluimus: quae si grata tibi fore uidebimus, aliquando &de puerperarum infantiumque recens natorum uarijs aegritudinibus curandis, quae hinc inde à multis utiliter prodita sunt colligemus, &uolente Domino publicae utilitatis gratia in lucem dabimus. FINIS. dam paucula. Folio 9. a. arteriam cordis. Lege arteriarum cordis. Folio 14. b. naturalis sibi humoris, Sibi, abundat. Folio 27. b. incurabilis moribus. Lege incurabilis morbus. Fol. 53. a. tribus mensibus. Omissum est, primis. Fol. 54. b. renorum. Lege renum, ad marginem. Fol. 46. b. syrupo minuen da &expurganda. Lege syrupo praeparanda &digerenda. Fol. 65. a. cum aquae fontanae &aceti ana 3 iij. Lege cum aqua fontana qu. s. &ace ti 3 iij. Fol. 91. a. Diarhodon specierum albath, Lege abbatis.