# De conceptu et generatione hominis 13

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/13

Hinc etiam fieri ait, quòd tan to plus matribus tribuatur, quanto plura ipsae dederint. Cęterum formatus iam & perfectus in utero infans, primo mense urinam per umbilici meatus emittet: postre mo autem mense, occluso eo ductu, per pudenda, ut supra in 3. capi de tribus panniculis est demonstratum. Per anum autem dum in utero est nihil excernit, quia per os nullum adhuc alimentum attraxit. Post 45. diem Hip- Vitae inpocrate monente uitam accipit, & cum hac animam di, fantis temuinitus infusam, multorum iudicio, ita ut tum sentire in pus. cipiat. Ab eoque tempore non foetus porrò, sed infans & dici & esse, hac forma, incipit. LVBE Licet uero hoc tempore sentire possit, motu tamen ca Motus tem ret, utpote tener adhuc admodum. De motus autem tem pore scitè Hippocrates sic monet, Si duplo accipias à pus. conceptu dies, motum deprehendes. Motus autem nun merus triplicatus, indicabit diem partus. Exempli gratia. Si 45. diebus formatus fuerit infans, 90. die se mouebit, qui dies medium tempus est latentis in utero: no no uero mense prodibit & ad partum festinabit, quanquàm puellae decimo demum mense plerunque nascantur. Et haec de formatione, incremento & perfectione pro ratione dierum & temporum.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
