Latin
15.1 to 15.4
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 15.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De Matricis substantia, forma, qualitatibus, &partibus annexis. ATRIX membrum foemineo sexui proprium, conditum est à natura seminis receptaculum, in quo conceptum retineatur, usque dum ad iustam corporis formam excreuerit. Forma huius quadantenus quadrata, simul tandem rotunda est, uesicae non absimilis. Partes huius duae sunt. Prior, receptacu lum, concauitas siue sinus, cuius substantia neruosa, ex neruis, ligamentis &carne mixta confusis, unius tunicae, sensu exiguo praedita, arcto meatu constricta, naturalis sibi humoris recipiendi, alterandi &diuidendi appetens. Ea pars matrix dicitur uel genitale membrum, in quo semen concipitur &formatur. Huius meatus &porta post conceptum tam arctè constringitur, ut hanc ne acus quidem sine periculo penetrare possit, quod certissimum conceptus signum est. Non recluditur etiam hic meatus, nisi in conceptu, coitu, partu &menstruis purgationibus. Posterior, ceruix siue collum di citur, lacertosa, quasi cartilaginea carne constans, non si ne pinguedine tamen, superius rugam habens, &per se satis sensibilis existens. Ea pars pudenda dicuntur, in quorum apice duo labra sunt, praeputia dicta, quibus uterus et pudenda teguntur, &contra subeuntem communiuntur aerem. Circa fundum huius partis sub osse sacro uesicae collum &urinae meatus cernitur, quibus &colon subest. In media parte colli matricis panniculus uirginalis est, tenuissimo reticulo non absimilis, multis contextus fibris, cuius corruptio, uirginitatis est diminutio. Hunc alij eu gion, centonem &hymena uocant. Porrò in hac eadem parte à dextra &sinistra duo cornua prominent, ligas Cornua sis menta maricis dicta, quibus et firmatur &ab utraque parte ue ligamen ta. spinae dorsi affixa haeret. Ligamentis illis &testiculi, sua Testiculi. natura minores &duriores quàm uirorum, annexi sunt. Vtraque autem haec albis &tenuibus neruis, uasis inquam seminalibus, cincta sunt, ex arterijs compacta. His itidem uenulae ex uena caua ductae affixae sunt, per uarios ramos in matricem diffusae, ad uegetandum foetum in utero, &menses suo tempore reddendos. Renes liga-Renes.