Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed omnia haec &obseruare &pręoccupare san cti magistratus interest. Iam uero ad rem redeamus. Post tertium &quartum à conceptu mensem moue re se in utero infans, &aliquantulum explicare incipit arctumque suum domicilium in latius diducere, quo fit ut turgere uterus, &in longum, latum &profundum diduci incipiat. Sub partus autem tempus facie uersus genua propendet, utraque crura attrahit, ambas super ge nua manus abijcit, naribus in medio positis, in globi modum conuolutus, anteriori parte tergum matris respiciens, posteriorem uero uentri matris obuertens. Et licet quidam Anatomici diuersum sentiant, nos tamen uti non rara experientia deprehendimus subiecta figura spectandum proponimus.