Latin
CAPVT V
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Dextrum enim latus propter hepar calidius est, sinistrum uerò frigidius. Principaliter autem uberior seminis caliditas masculis progenerandis causa est. Quod etiam pueri parentibus suis interdum similitudine formae respondent, idem uirtute seminis fit, ut cuius semen uirtute plurimum superat, infans ei magis forma respondeat. Sed &hic astrorum motus aliquid posse creditur, ut quando semen sub bonis planetarum concipitur aspectibus, egregiam hoc formam: quando uero malis, tetram uicissim conciliet. Et hęc quidem hactenus.