Latin
CAPVT VI
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Syrupi malorum granatorum 3. j. s.
Musci,
Ligni aloes ana. 3 j.
Cinamomi 3 s.
Misce cum
Aquae acetosae 3 iij.
Fiat haustus.
Syrupum hunc quotidie ieiunae bibant bene calidum.
Pro confortatione uentriculi etiam utantur hisce tabulis. 12 Confectionem Diambra mane &uesperi, sumptoque cibo itidem. Imponant etiam ori uentriculi sequens emplastrum.
Mastiches,
Cinamomi,
Rosarum rubearum,
Saluiae,
Menthae,
Balaustij ana 3. s.
Olei de Cytonijs
Terebinthinae q. s.
Fiat emplastrum, de quo sume q. s. ad illinendam lutam, latitudine &forma scuti, quod tegatur serico. Vel hoc unguento utantur:
Mastiches,
Menthae,
Thuris albi, aequalia pondera.
Trita singula oleo misceant communi, &os uentriculi
perungant.
Quod si per uteri gerendi tempus menstrua senserint, lac dulce in quo chalybs extinctus sit parabunt, ex eo bibent, comedent, pulmenta &offulas coquent. Sudare etiam his usae rebus poterunt.
Plantaginis maioris,
Inulae campanae,
Pentaphylli,
Stercoris columbini,
Culmorum fabaceorum &auenae, ana M. j.
Omnia in aqua simul decoquantur, &sudores euocentur
insidendo.
Sunt etiam nonnullae quae raro iusto tempore, sed ni
mis cito &ante tempus pariant: eae dum grauidae sunt, balnea pro pedibus &cruribus sibi parent, in quibus quotidie una ante coenam hora, &tribus post coenam horis rursum una desideant, &satis calefactae crura cali dis pannis abstergant. Balnea autem talia erunt:
Saxifragiae,
Chamaemeli,
Salis,
Anethi, ana M. j.
Vti etiam hoc electuario mane &cubitum iturae po