Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 27
Unproofread scanNot analysed yet
Assae foetidae ana granumj. Misce cum Cassia extracta qu. s. &formentur pilulae ad modum cicerum, &ex his septem praebeantur cum aqua pulegij uel artemisiae. Emplastrum etiam illud, si opus fuerit, umbilico imponatur, hoc modo parandum. 12 Colocynthidis decocti in aqua partem unam, &tan tundem succi rutae, quibus miscebis myrrham, semen li ni, foenograecum, hordei farinam, cuiusque cochlearium, decoquantur omnia simul: emplastrum autem ex his con fectum toto uentri ab umbilico ad pudenda usque imponatur. Probatum quidem aliquando hoc est, sed tamen illo non temere sine periti medici consilio erit utendum. Et haec quidem de secundis educendis dicta sint.