Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
tequam uel ubera sugat uel aliquem cibum sumat, ma tri in lecto decumbenti à sinistro latere cor prope adhibendum esse primo tempore multi dicunt. Naturaliter enim (ut persuasi sunt) omnes ab infante morbos matrem attrahere, &sine suijpsius nocumento per fluxum uteri quicquid mali attraxerit rursum excernere. Praeseruare enim hoc infantem per totam uitam à morbo comitiali &lepra. Singulis dum cibo &lacte diebus ab stinet una hoc hora fieri uolunt. Eo ipso autem tempore saepius infanti in os inserendi sunt coralli rubei praeparati saccharo et butyro recente mixti, quia &hij infan tem à praedictis morbis usque praeseruant. Suspendantur etiam à collo eius &brachijs coralli rubei &grana Paeoniae, confortant enim, nec non hilarem ac uegetum faciunt. Et haec de prima puerperae &infantis post partum cura. APVT VI. Quomodo &quibus instrumentis impediti &mortui infantes producendi. VANDOQVIDEM matricis partes duae sunt,