Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Esuries quoque magna foetui plurimum nocet: repletio autem nimia citius uijs alimenti obstructis, suffocat. Exercitium porrò immodi cum, labores nimij, somnus immoderatus, torpor conti nuus, uigilia quoque intempestiua &immodica. Alia item accidentia, qualia sunt, furor subitus, ira grandis, timor ingens, moeror nimius, gaudium improuisum, appetitus iners, desyderium rerum non parabilium, coitus nimius, libido insatiabilis. Et haec de causis. Signa autem futuri abortus, siue internis siue externis de causis proueniant, duplicia sunt. Primo ante con ceptum prognostica quaedam sunt earum quae abortiri solent, ueluti, humiditas superflua, pinguedo repentina &insolita, ut si contra suam ipsarum naturam repente pinguescant quae semper macro gracilique corpore esse consueuerunt. Vel quae circa renes &lumbos usque dolent, uel in alios periculosos morbos subito incidunt. Deinde post conceptum his notis de abortu secuturo certissimus esto, quando mamillas primo turgidas &induratas repente mollescere obseruaueris, si nimij fluxus contigerint, continuaque menstrua fluxerint. Porrò etiam si horrores, frigora &dolores capitis cum oculorum uertigine praegnantem repente corripuerint. Quae omnia prognostica mox secuturi abortus existunt. Foetum autem iam in utero mortuum esse hinc constare potest, cum eius in utero motus nullus percipitur amplius, cum praegnantis concidunt oculi, quando color in fuscam mutatur albedinem, cum tormina magna circa umbilicum &lumbos accidunt, quò fit, ut propter emortuum VINTV mortuum foetum inferiores partes comprimantur, nec non stranguria &tenesmos accidant. Rursum, quando aures, labia, nariumque extremitas pallido frigore rigent, &tumescit facies.