# De conceptu et generatione hominis 3

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/3

CAPVT II. De mixtura utriusque sexus seminis, eiusque substantia & forma. OSTQUAM autem uterus, quod genitale foeminei sexus membrum est, uiri genituram conceperit, suum quoque semen illi admiscet, ita ut ex ambobus utriusque sexus seminibus una mixtura fiat. Circa hanc autem proximam foetus Prima foemateriam, non omnibus idem est iudicium. Aristotestus materia quae sit. les enim foeminae menstruum, praeparatam dicit esse totius foetus, licet crudam materiam, quae informetur intromisso in hanc uirili semine in uitalem spiritum uerso, qui artificis instar hanc distinguat, & fabri instar rude ferrum malleo super incudem complanantis, formet. Galenus autem ambo in matrice confusa semina primam foetus perhibet esse materiam, & ita quidem, ut sine debita horum mixtura nihil neque concipiatur neque generetur. Licet uero par horum confusio fiat, tamen non eandem eorum esse qualitatem, non est dubium, Calore enim & spissitudine uiri genitura muliebre semen superat, quod prę illo magis humidum & frigidum, ideoque & aquosum magis esse, uel temperamenti ratio ne constat. Nihilominus tamen, licet in tantum qualita te differant, muliebre semen uiri geniturae par in foetu constituendo praebet auxilium, ita ut utriusque uirtute si mul ipsa inter se semina mutuò coalescant. Porrò cum sanguis menstruus geniturae muliebris materia sit, (ut huius etiam non minus quàm uirilis geniturae origo constet,) tenendum est, menstruum aliud Menstruum non esse, naturali ratione habita, quàm tertiae concoctio, quid sit, nis excrementum, singulis mensibus collectum expur gatumque, à mense lunari menstrua purgatione dicta.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
