# De conceptu et generatione hominis 30

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/30

do utatur, uti de apertorio modo dictum est. In hoc autem uertebram toties circumuolui oportet, donec suffi cere propter dilatationem intellexeris. Eo autem modo diducto matricis orificio, obstetrix manibus infantem leniter apprehendat, & si possibile est cum secundis educat. Vterum deinde parturientis abluat & perungat, partu liberatam ad lectum deducat, atque aromati bus, nec non cibo potuque conuenienti quantum potest reficiat, uti supra cap. 3. monuimus. Hoc progressu etiam utendum erit cum omnibus mortuis infantibus & molis, nec non secundis quoque ubi nimium impeditę fuerint, quando necessitas ipsa talem operationem & curam postulauerit. Si fiat autem ut mortuus infans propter magnitudi. Quomodo mortui innem suam praedicto modo educi nequeat, uel secundae fantes exmanibus prehendi & educi non possint, curandum trahendi, tunc ut sequentibus instrumentis quicquid id fuerit, sine matris nocumento, comprehendatur, & prudenti cura educatur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
