# De conceptu et generatione hominis 31

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/31

Altero igitur ex his instrumentis rostro inquam, emortuum infantem comprehendat, comprehensum dextra manu trahat, sinistra uerò portas utrasque, antror, sum repellat, ne ligamenta rumpantur & praecipitatio matricis sequatur. In hoc casu, si postulauerit necessi tas, huic instrumento forcipem qua dentes eruuntur adhibeas, uel depictam hic forcipem longam & tersam, qua ita utatur commodè, ut si possibile sit, id quod protrahendum est, educat faciliter. Quod si contigerit etiam inflationem aliquam, uel concretum in praeputijs matricis sub cute apparere san guinem, ex partus laboribus & difficultate obortum, uenulis aut fibris ruptis propter dilatationem, ut fit, nimiam: uel interius tumor aliquis sanguineus enatus fue rit, quibus & infans & secundae ante partum multum impediri solent: eum tumorem, siue ante siue post partum apparuerit, obstetrix, ubi materia tenuior & maturior uisa fuerit, puro cultello incidat, concretum sangui nem exprimat, & inflationem deprimat, quae commaculata sunt abstergat, infantemque si nondum natus fuerit ut poterit producat. Pessarium deinde saepe inserat, oleo rosarum deungat, & quotidie donec sanata fue rit obliget. Eo enim modo & nos non semel in his casibus progressi sumus.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
