# De conceptu et generatione hominis 33-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/33-2

CAPVT IIII. De quarta non naturalis partus forma, & eius cura. VENIT interdum transuerso modo ap parere infantem et in latus procidere, quod ubi fit, parturiens neque urgenda neque hoc modo expeten dus infans. Sic enim infantem nasci posse sine conuer sione aliqua, & natura & res ipsa impossibile esse ostendunt. Quocirca dabit operam obstetrix, ut ad le gitimam naturalis partus for mam infantem reuocet, sub mouendo inquam nates, & ad exitum dirigendo caput. Si hac non successerit, uolutando saepius quid possit ten tet, donec ad legitimam formam conuersus fuerit.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
