# De conceptu et generatione hominis 33

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, LIDER QVAR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/33

Multo autem consultius erit & utrisque salutarius, partum in uterum repellere, & ad legitimam formam conuertere, quod hoc modo fieri poterit. Supina in lecto reclinabit se parturiens, capite retro demis so, sublimioribus natibus: quo facto, obstetrix uentrem ipsius praecordia uersus mediocriter stringet, ut in uterum infantem ipsum repellat, & alia forma prodeundi occasionem ministret. Ante omnia autem curabit ut fa ciem infantis tergo matris obuertat, deinde infantis na tes & crura umbilicum matris uersus eleuet, ut ad legi timum partum acceleret. Tutius experimentum in hoc casu non est, utpote in omnibus contra naturam uenientibus partubus, utilissimum. CAPV Tertia non naturalis partus forma, quae & quomodo iuuanda. VOD si uno tantum pede insantem prodire contigerit, brachijs quidem circa latera demissis, retrouerso autem ut figura habet pede altero, parturienti omnino non instandum, sed ad lectum deducenda uel aliâs reclinanda erit, eoque quo an te modo docuimus procedendum, ope aliarum quae illi adiumenti gratia adsunt mulierum, remittendo inquam altero quoque pede in uterum. Quo facto, aliquoties se in lecto uolutabit parturiens, capite demissior, na tibus uerò sublimior recumbens, donec aliquantulum conuersus infans esse deprehenditur, tunc ad labores re ducenda & omni qua fieri potest ope iuuanda. Ea uolu tatio in omnibus similibus partubus fieri poterit, ubi inepto modo infans apparuerit. Interim ubi opus erit, potionibus quoque & alijs medicaminibus supra positis erit reficienda & ad partum impellenda. Quod si autem in hoc casu contigerit retrouersum illum pedem uo lutatione illa matris, aut alia obstetricis opera, directè ad partum exeri, statim curabit obstetrix ut comprehensis bra chijs, aliàs circa latera deductis, infantem quam potest producat commode, eo quo in prima forma modo docuimus.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
