# De conceptu et generatione hominis 34

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/34

CAPVT De quinta contra naturam partus forma, & eius cura. VOD si distortis pedibus atque bra chijs ad partum properare infantem contin gat, obstetrix parturienti non instet, sed a sedili ad le ctum deducat, ubi illius uterum prędicta saepe forma recumbentis retrouersus conprimat, uel aliquoties uolu tari iubeat, donec ad commodiorem formam infans conuersus fuerit. Si nihil hoc profuturum uidebitur obstetrix utrunque pedem in unum coniungat, manus uero circa latera si usquam potest deducat, & tutissimo quo poterit modo ad partum dirigat. Tutissima tamen uia fuerit, infantem in uterum conuerti & illic ad legiti mam formam componi. CAPVT VI. De sexta forma, & eius auxilio. VOD si utroque genum in partum infans prociderit, manibus circa femora demissis obstetrix dextra inserta utrunque genu sursum uersus impellat, donec pedes prorumpere contigerit, ibi tum sini stra pedes prehendat, dextra uero manibus circa latera retentis, infantem ad exitum solicitet. Hoc si non satis tutum fore uidebitur, ad lectum deducenda erit parturiens, ubi supra dicto modo reclinata, tandiu se uolutabit, donec ad meliorem partus formam infans conuersus fuerit. VII. APV quomodo iuuanda. De forma septima, & BI uero altera ma num tantum ad par tum infans prope

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
