# De conceptu et generatione hominis 35-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/35-2

CAPVT VIII. De forma octaua, eiusque cura. VLTVM periculo sus est hic partus inter eos qui se con tra naturam offerunt, cuius formam hic descriptam uides: dabit ergo operam obstetrix, ut summa cura adhi bita totum hunc partum in uterum reuocet. Manus itaque primum cum parturientis utero perungat oleo, quia la borib. hic non paucis opus. Deinde si poterit inserta ma num altera iuxta infantis brachia, humeros eius ita impellat ut totus in uterum re cidat. Rursum uero ne ad eandem partus formam recur rat, inserta manu relapsi infantis brachia ad latera deducat, eoque modo ad naturalem formam redigat. Si hac non successerit, ad lectum deducenda parturiens, ubi post quietem habitam, eo modo uti prius tradidimus, est pro cedendum. Hoc si frustra fiat, neque ad aliam formam mutatus sit, ad sedile reducenda, uterus uero eius mulierum astantium opera undiquaque & deorsum comprimendus, obstetrix autem peruncta matrice & utrisque obuijs brachijs, illa in unum quantum potest coniungat, & eo mo do prorumpentem partum excipiat. Minus in hoc partu periculi erit, si nihil in suo officio obstetrix remissior, infans autem in partu gracilior extiterit. CAPV T IX. De forma nona, & eius cura. VOD si natibus ad partum primo in

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
