# De conceptu et generatione hominis 35-4

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/35-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/35-4

CAPVT X. De forma decima, eiusque cura. IT interdum ut inflexa ceruice se partus exhibeat, pronis ad partum humeris, retrouerso autem capite surrectisque pedibus ac manibus. Eo casu obstetrix retro submouebit infantis humeros, ut capite primum compare re possit. Facile enim hoc fie ri poterit, quia summotis ali quantum humeris, caput ori ficio matricis per se proximum fiet. Quod si aliter ten tanda res fuerit, ad lectum deducenda reclinandaque erit parturiens, & pręceptis supra traditis utendum. XI.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
