# De conceptu et generatione hominis 37-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/37-2

CAPVT XIII. De forma decimatertia, & eius cura. VAE in simplici partu ratio est, eadem quoque in gemino & trino esse obseruatur. Vt enim simplex partus unam tantum uere naturalem for mam, plures uero non naturales habet: ita geminus quoque. Itaque quando contigerit naturali forma partum com parere geminum praemissis ad exitum capitibus, curabit obstetrix ut alterum ex his, qui claustris commodius ob uersari uidebitur, legitime excipiat: alterum autem, dum prior prodit, non dimittat, ne in uterum relapsus in aliam formam transeat, sed nato altero confestim & illum ut debet excipiat.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
