# De conceptu et generatione hominis 38-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, LIBER LIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/38-2

LIBER LIN TVS. DE MOLA ALIISQUE FALSIS uteri tumoribus, simulque de abortibus & monstris diuersis, nec non de conceptus signis uarijs. CAPVT I. De Mola, caeterisque falso creditis conceptibus. VOTQVOT unquam de mola scripse. Mola quid runt, hanc impręgnationem esse falsam die sit. xerunt, quae si quando ad partum ueniat, informis carnis frusti similitudine prodeat. Hanc nonnulli à molon, quod rotundum Gręcis sonare dicunt, eo quod ipsius quoque forma rotunda sit, uel à Persico moli uocabulo, quod illis informe quiddam uel rudem massam significat, dictam uolunt. Vel potius, ut doctiores quidam scribunt, quoniam induratus tumor ad tactum ferè lapi dosus, molae lapidis instar, in utero sentiatur, siue toto, si ue ostiolo tantum: unde motus difficultas mulieribus hoc malo occupatis, tanquam graui pondere pressis, accedit: nam & Graeci mylen, id est, molam appellant. Hanc Vnde nascatur mon autem informem massam Auerrois & Paulus Aeginela. ta ex debilitate utriusque, uirilis inquam & foeminei semi nis, generari perhibent: uel ex bonorum seminum corruptione, quae circa primum conceptus tempus contin gat. Alij uero hanc ex menstruorum generari copia dicunt, quia propter magnum matricis calorem interdum coagulentur, & in informem carnis massam redigantur. Qui uero penitius rerum rimantur naturas, hanc copiosiori muliebri semini tribuunt, in libidinosioribus potissimum foeminis, quae ex siccioribus natura maritis minus concipientes seminis, matricis appetitu copiosius suum ipsarum semen cieant, quod menstruis auctum matricis calore coaguletur, & propter defectum uirilis seminis legitimi opificis, in talem massam concrescat. Non enim sine uirili semine quicquam generari potest, ut nec ex foemineo solo quicquam.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
