Latin
CAPVT II
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeuis enim foemina eius quae purgationem hanc fer re potest aetatis, ualetudine modo corporis bene consti tuta, naturaliter singulis mensibus ab hoc superfluo pur gari debet. Et ea ipsa de causa expurgationem hanc Ger mani florem uocant, quod quemadmodum arbores quę flores non emittunt, uel senio uel naturae uitio, non fru ctificant: ita etiam quaeuis foemina, hoc flore, hac inquam purgatione suo tempore destituta, naturaliter neque con cipere neque generare possit, sterili uiro similis, eadem generandi facultate, aut aliquo uitio, aut propter comple xionem nimis humidam &frigidam, exhausto calore naturali, destituto. Mixtis itaque ambo bus seminibus &in uterum receptis, mox tenui quadam tunicu la ex calore matricis generata concluduntur, et ad formam oui te nuissima pellicula con clusi coagulantur, quem admodum adiecta haec ipsa figura demonstrat. PVT III. De tribus tunicis quibus foetus in utero munitur &tegitur. ENERATO primum post conceptionem locu lo, conclusus in illo se uitalis spiritus exerit, &munimenta concepto foetui generantur. primum quidem ex extrema seminis superficie RIMVS. cie, propter muliebris geniturae humiditatem aquosiorem, tenuis membrana generatur, quae propter humidiorem qualitatem latius extenditur, pellucida primum, post partum autem in fasciculum conclusa, chorion uel secundae dicta. Ex huius autem humiditate superflua, generantur &aliae duae tunicae, quę à superfluis foetum muniunt, ueluti à menstruis post conceptum retentis, nec non alijs quoque superfluitatibus, quae neque alimento neque incremento foetus seruiunt, sed officiunt magis, nihilominus tamen in matrice intra secundas usque ad pariendi tempus retinentur, quando aut sponte ruptura facta, aut obstetricis ope soluta, diffluunt. Secunda itaque tunica Arabice Biles, Graecis allantoi Secunda Biles. des dicta, conuexis foetus partibus adiacens, ab umbili co omnia inferiora concludit, rugosa &sinuosa admodum, sinuosae uesti non absimilis, in quam urina, sudores, et si qui alij acriores humores à maturo ferè iam foe tu profluunt, destillant, &ad pariendi tempus usque deti nentur. Maturiores enim iam infantes non per ureteres ad pudenda, sed meatibus quibusdam per umbilicum extra septum hoc urinam excernunt. Ab hac ergo et humoribus alijs foetus illa tunica munitur, ne horum acrimonia afficia tur, aut impuritatis aliquid sibi contrahat. ertia Ab Tertia tunica, totum foetum interius ambiens undique complectitur, &ab humoribus &asperioribus exterioribus tu nicis tenerum foetum defendit, mollicula &tenuis admodum, eoque à Graecis amnoea, quasi ad agni mollitien accedens, nuncupata. Quibusdam uero Armatura con ceptus, Arabicè abgas dicitur. Harum autem tunicarum differentias cum contentae geniturae mixtura, adiecta figura declarat.