Latin
CAPVT III
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 43
Unproofread scanNot analysed yet
Harum autem formarum dein ceps aliquot figuras dabimus, non ut omnia comprehendamus, sed ut ex paucis aliquam iudiciorum dei per uaria contra naturam monstra ueluti prognostica, cognitionem proponamus, &quantum referat semini ui tium inesse uideamus. 1. Natos infantes tales uidimus, defectu membrorum mutilos, manibus inquam aut pedibus carentes, iusta alioqui &perfecta totius corporis forma: quod imperfecto semini tribuendum dicimus. 2. Natus est qui brachijs in uniuersum careret, reliqua corporis forma rectissime habens.