# De conceptu et generatione hominis 43

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/43

Harum autem formarum dein ceps aliquot figuras dabimus, non ut omnia comprehendamus, sed ut ex paucis aliquam iudiciorum dei per uaria contra naturam monstra ueluti prognostica, cognitionem proponamus, & quantum referat semini ui tium inesse uideamus. 1. Natos infantes tales uidimus, defectu membrorum mutilos, manibus inquam aut pedibus carentes, iusta alioqui & perfecta totius corporis forma: quod imperfecto semini tribuendum dicimus. 2. Natus est qui brachijs in uniuersum careret, reliqua corporis forma rectissime habens.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
