# De conceptu et generatione hominis 5

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/5

CAPVT IIII. De tribus facultatibus corpus dispensantibus, & ipso spiritu. IXTA iam & conclusa utraque uiri & foeminae genitura, mox uis siue facultas, animę inquam potentia essentialiter ei ad suas in corpore actio nes peragendas attributa, se exerit, & triplici ferè modo conuenienter operari incipit. Prima facultas naturalis est, facultatum aliarum fomes & basis, animalibus simul & plantis communis. Haec mox à tempore generationis usque ad perfectionem eius quod generatum est operatur, augmentando inquam & nutriendo. Locum autem in hepate obtinet, unde deinceps per uenas in totum corpus spargitur. Eius uero operatio prima fronte duplex esse deprehen ditur. Alteratrix inquam, quam immutatiuam nonnulli dicunt, quae generatim primum seminis substantiam immutat, & ex eo quod ante fuerat in substantiam singula rum partium ut singillatim fiat quaelibet, conuertit: par ticulatim uero ex mixtis qualitatibus & elementaribus facultatibus in eam substantiam rursum intendens, per calidum & humidum molliorem substantiam efficit, qualis in animalibus est caro, in plantis uero flores & medulla: per calidum & siccum in animalibus eor, in plantis radices: per frigidum & humidum in animalibus pilos, in plantis folia: per frigidum & siccum autem in animalibus neruos & ossa, in plantis uero cortices & ligna, operatur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
