# De conceptu et generatione hominis 55

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/55

autem augeri coeperit uentositas, utendum erit confectis diagalangae, diatrionpipereon, diacyminum, & similibus. Ventrem autem & ilia oleo liliorum proderit per ungere. Caeterum pro reprimendis uaporibus in caput exhalantibus, semper post sumptum cibum fruges stypticae sumendae sunt, puta, pira, cydonia, mespila, corian drum saccharatum uel diacydonion, quod prae omnibus Auicennae probatur. Salsamenta item aceto, aqua in qua aurum sit extinctum, cum cibo sumpta, probantur plurimum. Salubrius etiam fuerit assatis quàm elixis uesci carnibus & piscibus, aromatibus non mediocriter conditis. Vinum clarum sit, salubre, & dilutum modice. In secunda mensa auellanam saccharo opertam sumere utile est. Pro crurium autem inflatione remouenda caules brassicae uel flores chamaemali uino & ace to decoquantur, & super his fomentatio fiat. Quidam lutum album aqua ferrata miscent, pauco insperso aceto, & fomenta eiusmodi, cruribus imponunt. Quod si autem propter renum & lumborum aegritu dines abortus timendus sit, magna accedente inflamma tione, quae ex urina obseruari potest, hoc unguento lum bi deungendi sunt. Oleum myrtinum, Rosarum, Mastichinum ana 3 j. s. Succi plantaginis maioris, Barbae louis uel semperuiuae ana 3 s. Boli Armeniae, Hordei QVI NTVS. Hordei cremati, Terrae sigillatae, Sandali rubei, Rosarum rubearum, Succi acaciae, Myrobalanorum, Hypocisthidos, ana 3. s. Terenda terantur, & cum aceto, cera alba & terebinthinaqu. s. misceantur, & fiat unguentum. Huius unguenti usus si aliquot diebus praecesserit, sequens emplastrum postea renibus atque lumbis erit imponendum. Mastiches 3 s. Ladani 3. iij. Cerae citrinae 3. ij. Bistortae, Nucum cupressi, Myrobalanorum, Hypocisthidos, Acaciae, Terrae sigillatae, Rosarum rubearum, Boli Armeniae ana 3. j. s. Adde his aliquantulum Olei Mirtillorum uel Terebin thinae & fiat Cerotum, quod super corium extendi queat. Quod si ex frigida causa abortus secuturus uidebitur, unguento hoc abstinendum, & sequenti emplastro erit utendum. Mastiches 3. vi. Ladani 3. iiij. s. Cerae citrinae, Colophoniae, Picis naualis, Styracis calamitae ana 3. j. f. Nucum cupressi, Mentae, Bistortae, Galliae muscatae, Thuris, Galbani, Gummi Arabici, Myrrhae ana 3. j. s. Cum terebinthina emplastrum fiat. Sub hoc si pruritum mulier senserit, aliquot diebus tolli, deinde uerò re poni debet, neque in totum omitti, quia renes & lumbi hoc confirmantur plurimum. Quod si nimium soluta praegnantis aluus fuerit, restringenda erit electuario sic confecto. Diamarinaton, (id est, cerasorum acidorum conditorum,) Diacydoniten, Elect. de cornis, Conseruae rosarum ana 3 j. Capitum glandium, Terrae sigillatae ana 3. 5. Misce cum syrupo de granatis & fiat Electuarium in

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
