# De conceptu et generatione hominis 56-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/56-2

Misce cum albumine oui & fiat epithemum super tempora. Vti licebit etiam confortationis loco Diatriasanda li, Conseruis, rosarum, borraginis & buglossae. Quod si matricem quoque inflammari contigerit, lumbrici teren di sunt, ex quibus mixto aceto, succo rutae & oleo communi, fiat epithema. Vel emplastrum de Sandalo uel co ctum album erit imponendum. Quod si secundo aut tertio gestationis mense propter abundantes humores phlegmaticos alba menstrua flue re incipiant, quibus cotyledones afficiuntur, & orificium matricis nimis fit lubricum, ideoque mulierem abortum facturam timendum sit, omnino procedendum eo modo ut de Ventositate discutienda supra diximus. Praeterea tamen & alia experimenta probantur. Ossi culum, quod saltum (astragalum) leporis uocant, gestan dum, & ex illo quotidie ieiuno adhuc uentriculo biben dum. Lapis item stellatus, auro uel argento ita inclusus, ut nundum corpus queat contingere. Gestant nonnullae unguem ex ursi pede.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
